monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 14
singula, inquit, aestima quae obicis: si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animadvertisset in aliquem nullo rogante, numquid accusari posset? si non omne non recte factum hac lege vindicari potest, an id, quod sub auctoritate publica geritur. nam cum adulterium committit, (cum veneficium,) tamquam civis peccat [cum veneficium]; cum animadvertit, auctoritate publica utitur. in eo autem, quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione vindicandum est. dic enim mihi, si, cum animadvertere debeat, non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit convivali veste, si, cum classicum canere debeat, symphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit foedius est (et comparavit).